- OLIGARCHIA
- OLIGARCHIAvitium est Rei publicae, quô Imperium ad utilitatem paucorum, divitum scilicet, omnia confert: In hoc degenerat quandoque Aristocratia. in qua Res publica a viris secundum electionem iustissimis atque prudentissimis aequaliter administratur. Sic apud Romanos olim, aristocratia Consulum, Tribunorum militarium Consulari potestate et Decemvirorum legibus scribendis: sub Triumvirorum Reip. constituendae imperio, in Oligarchiam degeneravit. Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 7. c. 1. Athenis quoque, cum cives in tria genera divisi essent, Diacrios, seu τοὺς ἐξ ἄςτεως, qui in superiore Urbis parte; Pediaeos, qui in planitie et Paralios, qui propius mari habitabant: ortâ de Regimine lite, Diacriis ad Democratiam inclinan tibus, Pediaei Oligarchiae studuerunt; inter quos meidam tenuêre viam Paralii, quô factum, ut Solone arbitrô electô, univeris cives postea distinguerentur in Pentacosiomedimnos, Equites, Zeugitas et Thetas seu capite censos: e quibus trium priorum clafsium ordines, ad regimen, sine discrimine, admissi sunt, ultimis exclusis et ad manuaria opera abiectis, Plut. in Solone. Vide quoque Franc. rossaeum Archaeol. Attic. l. 1. c. 4.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.